

Liber Job*
Caput 4: Versus 8
Quin potius vidi eos.[Ibid.]Dolores seminat, qui dicit. Fraudulenta metit, qui dicendo praevalet. Vel dolores seminat, qui perversa agit. Metit, qui in eis prosperatur. Hi non[ut ait]pereunt, sed felicius hic justis vivunt. Patitur enim Deus quosdam hic praevalere, ut mundius vita justorum purgetur. Punit mox alios, ne putetur humana negligere, et multa mala praeterire, ut corda innocentium, qui pusillanimes sunt, confirmet: verius autem diceret de omnibus, in fine; generaliter poterat dici, quod innocens et rectus non perit, quia etsi hic atteritur, apud Deum vera salute reparatur. Et mali pereunt, quia etsi hic altius crescant, in fine durius ferientur. Sed quia dicit,recordare,patet transacta ad mentem reduci, non futura enuntiari.